- NOVIODUNUM
- I.NOVIODUNUMitem Heduorum seu Aeduorum, memoratur Caesari de Bell. Gall. l. 7. c. 55. Erat, inquit, oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportunô locô situm. Huc Caesar omnes obsides civitatum Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque exercitûs impedimentorum magnam partem contulerat: hûc magnum numerum equorum, huius bellicausâ in Italia atque Hispania coemptorum, miserat. Eporedorix Viridomarusque Aedui, interfectis Novioduni custodibus,quique eo negotiandi aut itineris causâ convenerant, pecuniam atque equos inter se partiti sunt: oppidum, quod ab se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt. Νουϊόδουνον Αἰδόων, vocatur Dioni l. 40. Positum est ad confluentes Niveris et Ligeris, ac a Nivere vel Nevere Nieure, postea Nivernum, depositâ veteri appellatione, est nominatum: Unde Ios. Scaliger Noviodunum quoque Nivernensium, in quadam Notit. provinciarum Galliae, quae Cuiacii ICti fuit, appellatum fuisse, refert. Guido Coquillius Antiqq. Nivern. prodit, Nivernum veterem fuisse urbem, ad Ligeris et Niveris confluentes in Aeduis, distantem ab Elaveris et Ligeris confluente 3. mill. pass. quae Noviodunum oppid. Aeduorum a Caesare vocitetur; a Nivere dein amniculô, qui 10. leuc. aut circiter 30. mill. pass. percurrat, novum nomen acceperit: ipsum Nivernum in Notit. Provinc. Civitatumque Galliae Civitatibus provinc. Lugdunensis nequaquam adnumerari, quod civitati Aeduorum sive Augustodunensium tum parebat, stante adhuc Imperiô Romanô, quidquid porro veteribus eius muris altis et latis validisque includitur, civitatem vocari, ibi esse maiorem Ecclesiam matrem coeterarum; ibi episcopum et Canonicos habitare; ibi domicilium Ducis, Castellum vulgô nominatum, ibi Dominicanorum et Franciscanorum Monasteria, ibi complures cerni privatorum domos, paroeciis sive Ecclesiis Baptismalibus S. Servatoris et B. Iohannis attributas: quodque civitatis nomen et maior Ecclesia cum Episcopi domo indicant, vetus ibi Nivernum fuisse, et hanc urbis partem, ut verustissima erat, semper Episcopatus sedem exstitisse etc. Ab aimoino Floriacensi Monacho inter praecipuas Galliae Lugdunensis Celticaeque urbes, ac ipsius aetate notissimas, ultima ponitur: Similiter inter opulentas huius Galliae urbes ultimam, recenset Hugo Floriac. in Senonensi provinc. octava ac ultima ponitur, a Roberto Monacho Autissiodorensi in Chron. In Not. MS. in provinc. Lugdunensium IV. civitates octo, ultima ac recentissima memoratur, in alia itidem MS. quartô locô constituitur, ante Tricassium, Aurelianorum, Parisiorum Meldorum que civitates. Gervasius Tisleberiensis l. de otiis Imperialibus ad Ottonem IV inter Episcopatus Metropoli Senonensi subiectos, post Parisiensem, Carnutensem et Aurelianensem, quartum Nivernensem collocat, et Autissiodorensi, Tricassino Meldensique, licet vetustioribus, anteponit. Ionas quoque in Vita Columbani et Eustasii, ante annos mille, Nivernense oppidum nuncupat, et iuxta illud Christi Virginum Monasterium sub B. Columbani regula a Theodulfo Babeleno exstructum esse tradit etc. Urbs ex Comitatu et Pariatu in Ducatum et Pariatum a Francisco I. Rege A. C. 1538. evecta, caput est pagi Nivernensis, le pays et Duche de Nivernois, cuius mentio fit in divisione Regis Caroli M. inter filios, item in Capitul. Caroli Calvi apud Silvacum A. C. 853. editis: Continet is Urbes, oppida ac castella varia, sed latior Dioecesi est Nivernensi, 270. paroecias continente, ut infra videbitur: in qua cum inter Ligerim et Elaverflumina sint quoque S. Petri Monasterium, Castellum Novum ad Elaver, aliaque loca Aeduis attribuenda, colligitur obiter, Aeduorum fines latiores fuisse, quam ut unius provinciae terminis possent contineri; adeoque quasdam eius civitates in provinc. Lugduneusi I. quasdam in IV. comprehendi: neque ad Ligerim modo, sed etiam ad flumen Elaver pertinuisse. Habet, ut et hoc addam, quatuor tantum portas Nivernum, quarum una a fluvio praefato Nivernensis, vulgo la porte de Nieure, dicitur: Praeterea hîc pons impositus est Ligeri, 20. arcubus et pilis e lapide constans, omnium ad fluvium hunc pontium latissimus, celsissimus atque pulcherrimus: cuius proin pars extrema validâ turre munita est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. it. vode Nivernum. URBES, OPPIDA AC CASTELLA PAGI NIVERNENSIS SEU NOVIODUNENSIS. Castellio, in agro Bassensi, Chastillon en Basois. Castrum Censorium. Climiciacum Clamecy, in dioecesi Autissiodorensi. Condate Cosne, similiter. Corbiniacum ad S. leonardum Corbigny. Cufiacum. Dececia. Donziacum vel Domzeium, caput pagi cognominis, Donzi. Dreva. Interamnis, alias mendose Interannis, tota fere stagnis cincta, Entrain: Sed hic locus ad dioecesin Autissiodorensem pertinet, licet sit in agro Noviodunensi. Luciacum Luzy. Molae vel Molinae Engilbertorum, Moulins les Engilbers. Noviodunum Aeduorum, seu Nivernum, caput regionis. S. Petri Monasterium S. Pierre le Moustier. Primariacum Premery. S. Salvius S. Sauve. S. Servatoris, S. Sauveur en Puisayeetc. e quibus etiam alia quaedam loca, praeter tria superius memorata, Dioeceseos sunt Autissiodorens.II.NOVIODUNUMoppid. Norici ad Saum fluv. in Carniola, a Labaco 4. leuc. Villacum versus. Neumarck, teste Laziô, sive Krainburg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.